- MOTA
- MOTAvulgo la MOTE, nomen plurimorum in Gallia locorum. Sic inter alia dicitur castrum monti impositum, adamniculum, qui in Mosam defluit: Mota Galterii, vulgo la Mote Gautier, Orderico Vitali l. 10. memorata. Item Mons de Nube, in pago Sagonensi, apud Cenomanos, la Mote de la Nue, etc. Motam autem parvum montem seu monticulum Galli olim appellavêre. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall. Cuiusmodi motas praeclare describit Ioannes de Collemedio in Vita B. Ioannis Episcopi Morin. c. 6. 11. 25. Mos namque est ditioribus quibusque huius regionis hominibus et nobilioribus, eo quod maxime inimicitiis vacare soleant exercendis et caedibus ut eô modô ab hostibus maneant tutiores, et potentiâ maiore vel vincant pares, vel premant inferiores, terrae aggerem quantae praevalent celsitudinis congerere, eique fossam quam late patentem multamque profunditatis altitudinem habentem circumfodere et supremam eiusdem aggeris crepidinem, vallô ex ligneis tabulatis firmissime compactô,undique vice muri circummunire turribusque secundum quod possibile fuerit per gyrum dispositis intra vallum, domum, vel quae omnia despiciat, arcem in medio aedificare, ita videl. ut postea introitus ipsius villae nonnisi per pontem valeat adiri etc. Unde liquet, voce hâ, proprie collem, cui castellum aedificatum, denotari. Molas vero quasi metas, seu acervos, vult dictas octav. Ferrarius in Orig. linguae Ital. apud Car. du Fresne. Ita enim Gregorius Turonens. Histor. l. 4. c. 41. Acceptisque clavibus met as annonae, quae aderant, elidit. Et Guibertus Histor. Hierosolym. l. 2. c. 8. Cum enim plurimorum annorum segetas triticeas, ut in ea terra mos est, in modum turrium per agros stabilitas cernerent, quas nos metas vulgariter vocare solemus etc. ubi meta acervus est segetum, congeriesque seu strues in acutum tendens. Unde hodieque Maye et Moies eiusmodi acervos vocat Picardi, Idem in voce Meta; qui quoque curiam, placitum, conventum, vocabulô hôc apud Anglos indigitari, et motas eiusmodi seu colliculos ita dictos esse, quod in iis placita dominorum tenerentur, indeque montes placitt appellatos, addit ex Charta Mathildis Imperat.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.